Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

Per alium autem declarat se paterfamilias aliquid velle tripliciter. Vel inquantum ordinat aliquem ad aliquid faciendum necessario et prohibendo contrarium. et sic sunt praecepta in praeceptis. et prohibitio in affirmativis et negativis praeceptis. Vel inquantum ordinat aliquem persuasive ad aliqua consiliative. et hoc pertinet ad consilium. et sicut voluntas humana manifestatur per haec quinque sic et ipsius Dei. Quod enim praeceptum prohibitio et consilium dicatur voluntas Dei patet per illud Matth. VI. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. id est ut in terra impleamus eius praecepta vitemus prohibita et impleamus pro posse consilia. Et similiter quod permissio et operatio dicatur Dei voluntas patet per Augustinum. qui dicit in enchi. Nihil fit nisi omnipotens Deus fieri velit. vel sinendo ut fiat vel faciendo. Ad propositum cum dicitur illud quod quis impedire posset et non impedit iudicatur ex sua voluntate processisse verum est. Sed cum infertur. Deus est summe bonus. ergo non potest velle mala fieri. verum est. voluntate beneplaciti et per quattuor signa huius voluntatis quia non potest operari mala nec praecipere mala nec ut non prohibeat mala et persuadeat bona supererogationis. potest autem velle permittere mala fieri. Ad aliud quomodo cernuntur infirmitates ab invicem ut una sit maleficialis. altera naturalis puta ex defectu naturae. Respondetur quod variis modis. Primo medicorum iudicio. XXVI. q. V. Non licet. et. q. II. c. Illud. ubi verba Augustini ex secundo de doctrina Christiana. Ad hoc genus superstitionis pertinent omnes ligaturae et remedia quae medicorum disciplina condemnat in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis. A simili ubi medici ex circumstantiis videlicet aetate complexione sana et subito quasi in ictu oculi immutata et quod non ex defectu sanguinis stomachi aut labe infirmitas acciderit. Iudicant illam non ex defectu naturae. sed ab extrinseco accidisse. Et ab extrinseco ubi non ex venenosa infectione. quia sic sanguis et stomachus malis humoribus esset repletus tunc ex sufficienti divisione iudicant effectum esse maleficialem. Item secundo cum eis existit incurabilis ut nullis medicaminibus aeger potest relevari. immo potius cernunt ipsum aggravari. Tertio quia sic subito interdum accidit quod iudicium infirmi super hoc contingit. Res gesta uni ex nobis innotuit. Nam quidam de optimatibus civitatis Spirensis nimis cervicosae voluntatis uxorem habuit intantum ut cum ipse libens in omnibus ei complacere studeret. tamen in cunctis fere suis affectionibus ei recalcitrabat et verbis contumeliosis semper ipsum molestare satagebat. Accidit inde ut domum ingressus quadam die cum mulier solito more contra se briganti verbis opprobriosis et irae locum dare et domum exire volebat ipsa ostium per quod exire habebat cursu veloci anticipando observavit et vociferando contestabatur quod nisi eam verberaret nulla probitas aut honestas sibi inesset. Ad quae verba gravia ille manum non animo laedendi extendit et ipsam expansis digitis super spatulam leviter tangendo subito ad terram collisus omnem sensum perdidit. et per plures septimanas in lecto decumbens gravissima infirmitate detentus fuit. qua in re pensari potest illam infirmitatem non ex naturali defectu sed per maleficium mulieris sibi accidisse. Plura immo quasi innumera consimilia acta sunt et multis innotuerunt. Sunt quidam qui per certam practicam experientiam rei capiunt per hunc modum. Nam plumbum liquefactum super infirmum tenent et in scutellam plenam aquae infundunt et si imago aliqua condensata cernitur tunc infirmitatem ex maleficio accidisse iudicant. et quidam an talis imago opere daemonum aut naturali virtute erumpat ubi interrogantur talia practicantes respondere solent. quod virtute Saturni super plumbum qui alias malus existit sicut sol super aurum maleficium sua virtute ostendere solet. Sed quid de his sentiendum sit. an videlicet practica licita sit aut non. Circa tertium principale huius tractatus tractabitur canonistis enim videtur licitum ut vana vanis contundantur. licet theologis omnino contrarium videatur cum non sint facienda mala ut eveniant bona. Ad ultimum ubi diversa quaeruntur. Primo cur maleficae non ditantur. Secundo cur principibus eis faventibus ad perniciem omnium inimicorum ipsorum non cooperantur. Tertio cur praedicatoribus et aliis eos persequentibus non nocere valeant. Ad primum dicendum. quod ideo ut plurimum maleficae non ditantur ut iuxta complacentiam daemonis in contumeliam creatoris quantum possibile est pro vilissimo pretio emantur. Et secundo ne in divitiis notentur. Ad secundum cur principibus non nocent causa est manifesta. quia quantum in ipsis est hoc fit ut ipsos in amicitia retineant. Et si quaeritur cur eorum inimicis non noceant. Respondetur quia bonus angelus ex altera parte hoc maleficium impedit. Iuxta illud Danielis. Princeps Persarum restitit mihi viginti una diebus. Vide Docto. in. II. senten. an inter bonos angelos sit pugna et qualiter. Ad tertium dicitur quod ideo nec inquisitoribus aut aliis officialibus nocere possunt quia publica iustitia utuntur. Exempla varia ad hoc possent adduci. sed temporis prolixitas non patitur.