Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Quaestio Decimaoctava

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Decimaoctava Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Decimaseptima Pars Secunda 

[66]¶ Sequitur modus praedicandi contra quinque argumenta laicorum quibus probare videntur sparsim quod Deus non permittat tantam potestatem diabolo et maleficis circa huiusmodi maleficia inferenda.
SIt denique praedicator providus super certa argumenta laicorum vel etiam peritorum quorundam qui intantum maleficas esse negant quod licet malitiam et potentiam daemonis ad inferendum ex suo desiderio huiusmodi mala concedant divinam tamen permissionem sibi condescendentem negant. Nec volunt quod Deus talia fieri permittat. et licet modum arguendi non habeant et in tenebris sicut caeci palpitant. iam unum iam alterum medium tangendo. opus tamen est eorum assertiones ad quinque argumenta reducere. Ex quibus utique omnes eorum cavillationes procedere possunt. Et primo quod Deus non permittat diabolo sub tanta potestate saevire in homines.
UTrum ad maleficialem effectum a daemone per maleficam procurandum semper habet concurrere divina permissio. Et arguitur quinque argumentis quod Deus non permittit. unde etiam maleficium nihil est in mundo. Et primum sumitur ex parte Dei. Secundum ex parte diaboli. Tertium ex parte maleficae. Quartum ex parte morbi. Quintum ex parte praedicatorum et iudicum qui talia contra eas praedicant et iudicant qui utique numquam securi essent. Primo sic. Deus punire potest hominem propter peccata. et punit gladio fame et mortalitate. Item diversis aliis infirmitatibus variis et innumeris quibus humana condicio subiacet. unde quia opus ei non est adiungere alias punitiones ideo non permittit. Secundo sic. Ex parte diaboli si vera essent quae praedicantur quod videlicet vim generativam impedire possunt. ut videlicet mulier non concipiat. vel si concipiat quod abortum faciat. vel si non abortum quod etiam post partum natos interficiunt. utique sic perimere possent totum mundum. Et iterum posset dici quod opera diaboli essent fortiora operibus Dei. scilicet sacramento matrimonii quod est opus Dei. Tertio ex parte hominis. Nam videmus si maleficium debet esse aliquid in mundo tunc aliqui homines plus aliis maleficiuntur. De quo si quaeritur utique dicitur hoc esse propter punitione peccatorum. sed hoc est falsum. ergo et illud quod maleficia sint in mundo. Falsitas autem probatur ex eo. quia tunc maiores peccatores amplius punirentur. hoc est falsum cum minus puniantur quam alii interdum iusti. quod etiam cernitur in pueris innocentibus qui asseruntur maleficiati. Quarto potest addi et aliud argumentum ex parte Dei. hoc quod quis impedire posset et non impedit sed fieri permittit. utique iudicatur ex sua voluntate processisse. Sed Deus cum sit summe bonus non potest velle malum. ergo non potest permittere ut fiat malum quod ipse impedire potest. Item ex parte morbi defectus et infirmitates qui dicuntur maleficiales similes etiam sunt defectibus et infirmitatibus naturalibus. id est qui ex defectu naturae procedunt. quod enim aliquis claudicat. excaecatur vel rationem perdit vel etiam moritur ex defectu naturae contingere possunt. unde non possunt secure maleficis ascribi. Ultimo ex parte iudicum et praedicatorum qui cum talia adversus maleficas praedicant et practicant utique propter ingens odium a maleficis contra eos conceptum numquam essent securi. Sed contra argumenta sumantur ex quaestione prima super tertium principale primae partis tractatus. et proponantur illa quae sunt magis ad populum quomodo videlicet permittit mala fieri licet non velit malum fieri. permittit autem propter admirabilem perfectionem universi quae considerantur in hoc quod bona commendantur eminentius et magis placent et sunt laudabiliora dum comparantur malis. habentur ibi auctoritates. Item profunda Dei divinae sapientiae iustitiae et bonitatis relucent. quae alias essent occulta. Et breviter pro decisione quaestionis possunt colligi ex his quae ibi tanguntur varia documenta pro informatione populi. videlicet quod Deus iuste duos casus permisit. scilicet angelorum et primorum parentum qui cum sint maiores omnibus aliis casibus. Non mirum si alii minores permittantur. Qualiter autem sunt maiores quo ad causalitatem non quo ad alias circumstantias secundum quas peccata maleficarum ut in. III. q. tangitur. et malorum angelorum et primorum parentum peccata excedunt. et quare Deus iuste permisit illos primos casus tangitur in. II. q. ex quibus plurima colligere et dilatare potest ad suum placitum. Sed ad respondendum super argumenta. Nam ad primum cum dicitur. Deus sufficienter punit per naturales infirmitates. mortalitates. gladio et fame. Respondetur ex tribus. [67]Primo quia Deus non limitavit suam virtutem ad naturalem processum aut etiam ad influentias corporum caelestium ut videlicet praeter illa agere non possit ideo et praeter illa saepissime egit in punitione peccaminum. mortalitates et alia inferendo praeter omnem influentiam corporum. sicut in punitione peccati superbiae in David super mortalitatem inflictam populo propter populi numerationem etc. Secundo hoc utique congruit divinae sapientiae quae cum rebus omnibus sic administrat ut eas propriis motibus agere sinat. Ideo sicut non convenit malitiam daemonis omnino impedire sed potius decet ipsam permittere ut agat quantum ad bonum universi spectare potest. licet continuo etiam refrenatur per bonos angelos ut non tantum noceat quantum nocere vellet. Ita etiam non convenit malitiam humanam refrenare super ea ad quae ex libertate arbitrii potest. ut est fidem abnegare et seipsum daemoni devovere quae utique facere in potestate sunt voluntatis humanae. Ex quibus etiam duobus cum Deus maxime offenditur iuste permittit ea quae a malefica desiderantur et propter quae fidem abnegavit et ad quae diaboli potentia se extendit ut est hominibus iumentis et terrae frugibus posse nocere. Tertio Deus iuste permittit illa mala fieri per quae diabolus etiam per indirectum maxime torquaetur et summam recipit displicentiam sed per illa mala que a maleficis virtute daemonum fiunt per indirectum diabolus maxime torquetur dum contra suam voluntatem Deus omnibus malis ad gloriam sui nominis ad fidei commendationem ad electorum purgationem et cumulum meritorum utitur. Certum est enim quod inter omnes displicentias quas diabolus ex superbia quae semper contra Deum erigit. iuxta illud. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. haec praecipua est qua sibi displicet quod Deus omnia sua machinamenta in sui gloriam etc. convertit. Iuste ergo Deus cuncta permittit. Ad secundum superius responsum est. et oportet respondere ad duo quae includuntur in argumento. scilicet quod non dicitur diabolus fortior Deo nec eius factura. immo cernitur quod minimae virtutis existit cum nihil possit nisi permissione divina. unde eius virtus potest dici minima comparando ad divinam permissionem. licet sit maxima comparando ad virtutes corporales quas naturaliter excedit. iuxta illud saepe allegatum. Non est potestas super terram quae ei valeat comparari. Job. XLI. Alterum ad quod respondendum. Cur videlicet Deus potius super vim generativam permittit maleficia fieri quam super alios actus humanos. De quibus etiam supra tactum est in materia de permissione divina sub titulo. quomodo maleficae vim generativam et actum venereum impedire possunt. Est enim hoc propter foeditatem illius actus. Et quia originale peccatum inflictum ex culpa primorum parentum per illum actum transfunditur · et exemplificatur etiam de serpente qui primum instrumentum diaboli fuit. etc. Ad tertium dicendum quod sicut intentio et appetitus diaboli maior est ad temptandum bonos quam malos. licet ex parte temptati magis temptat malos quam bonos. id est quod amplior habilitas est in malis ad recipiendum temptationem daemonis quam sit in bonis. Ita etiam plus affectat laedere bonos quam malos. licet maiorem habilitatem laedendi inveniret in malis quam in bonis. Et huius est ratio. quia secundum Grego. quanto crebrius quis diabolo se subicit tanto intolerabiliorem sibi facit ut ei reluctari non possit. Sed cum mali crebrius se subiciant diabolo eis fit temptatio magis intolerabilis et frequentior cum non habeant scutum fidei formatae quo se tueantur. De quo scuto Apostolus Ephe. VI. In omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sed ex alia parte magis et acrius impugnat bonos quam malos. Et ratio quia cum iam possideat malos non autem bonos. ideo magis conatur per tribulationem trahere ad sui dominium iustos quos non habet quam peccatores possessos. sicut aliquis princeps terrenus magis insurgit contra illum qui plus aufert de iure suo vel qui plus nocet regno quam contra illos qui non sibi contrariantur. Ad quartum quod Deus permittit mala fieri non vult tamen mala fieri ultra praemissa quae tacta sunt praedicator declarare potest per quinque signa voluntatis divinae. quae sunt praeceptum. prohibitio. concilium. operatio. et permissio. vide sanctum Thomam praecipue in prima parte. quia ibi planius declarat. q. XIX. ar. XII. Nam licet una sit voluntas in Deo quae est ipse Deus sicut et una eius essentia. tamen per respectum ad eius opera indicatur et significatur nobis eius voluntas multipliciter secundum quod Psalmista dicit. Magna opera domini exquisita in omnes voluntates eius. Unde voluntas in Deo distinguitur non ex parte rei sed ex parte suorum effectuum ita ut voluntas proprie dicta dicatur voluntas beneplaciti. Voluntas metaphorice dicta dicatur voluntas signi inquantum videlicet per signa et metaphora indicatur nobis Deum hoc velle. A simili. Sicut paterfamilias unam habens in se voluntatem demonstrat illam quinque modis. scilicet per se et per alium. Per se dupliciter. directe et indirecte. Directe cum aliquid operatur. et tunc est operatio. Indirecte autem quando non impedit operantem sicut et in. IIII. physicorum dicitur. Removens et prohibens est movens per accidens. et quantum ad hoc dicitur signum permissio. [68]Per alium autem declarat se paterfamilias aliquid velle tripliciter. Vel inquantum ordinat aliquem ad aliquid faciendum necessario et prohibendo contrarium. et sic sunt praecepta in praeceptis. et prohibitio in affirmativis et negativis praeceptis. Vel inquantum ordinat aliquem persuasive ad aliqua consiliative. et hoc pertinet ad consilium. et sicut voluntas humana manifestatur per haec quinque sic et ipsius Dei. Quod enim praeceptum prohibitio et consilium dicatur voluntas Dei patet per illud Matth. VI. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. id est ut in terra impleamus eius praecepta vitemus prohibita et impleamus pro posse consilia. Et similiter quod permissio et operatio dicatur Dei voluntas patet per Augustinum. qui dicit in enchi. Nihil fit nisi omnipotens Deus fieri velit. vel sinendo ut fiat vel faciendo. Ad propositum cum dicitur illud quod quis impedire posset et non impedit iudicatur ex sua voluntate processisse verum est. Sed cum infertur. Deus est summe bonus. ergo non potest velle mala fieri. verum est. voluntate beneplaciti et per quattuor signa huius voluntatis quia non potest operari mala nec praecipere mala nec ut non prohibeat mala et persuadeat bona supererogationis. potest autem velle permittere mala fieri. Ad aliud quomodo cernuntur infirmitates ab invicem ut una sit maleficialis. altera naturalis puta ex defectu naturae. Respondetur quod variis modis. Primo medicorum iudicio. XXVI. q. V. Non licet. et. q. II. c. Illud. ubi verba Augustini ex secundo de doctrina Christiana. Ad hoc genus superstitionis pertinent omnes ligaturae et remedia quae medicorum disciplina condemnat in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis. A simili ubi medici ex circumstantiis videlicet aetate complexione sana et subito quasi in ictu oculi immutata et quod non ex defectu sanguinis stomachi aut labe infirmitas acciderit. Iudicant illam non ex defectu naturae. sed ab extrinseco accidisse. Et ab extrinseco ubi non ex venenosa infectione. quia sic sanguis et stomachus malis humoribus esset repletus tunc ex sufficienti divisione iudicant effectum esse maleficialem. Item secundo cum eis existit incurabilis ut nullis medicaminibus aeger potest relevari. immo potius cernunt ipsum aggravari. Tertio quia sic subito interdum accidit quod iudicium infirmi super hoc contingit. Res gesta uni ex nobis innotuit. Nam quidam de optimatibus civitatis Spirensis nimis cervicosae voluntatis uxorem habuit intantum ut cum ipse libens in omnibus ei complacere studeret. tamen in cunctis fere suis affectionibus ei recalcitrabat et verbis contumeliosis semper ipsum molestare satagebat. Accidit inde ut domum ingressus quadam die cum mulier solito more contra se briganti verbis opprobriosis et irae locum dare et domum exire volebat ipsa ostium per quod exire habebat cursu veloci anticipando observavit et vociferando contestabatur quod nisi eam verberaret nulla probitas aut honestas sibi inesset. Ad quae verba gravia ille manum non animo laedendi extendit et ipsam expansis digitis super spatulam leviter tangendo subito ad terram collisus omnem sensum perdidit. et per plures septimanas in lecto decumbens gravissima infirmitate detentus fuit. qua in re pensari potest illam infirmitatem non ex naturali defectu sed per maleficium mulieris sibi accidisse. Plura immo quasi innumera consimilia acta sunt et multis innotuerunt. Sunt quidam qui per certam practicam experientiam rei capiunt per hunc modum. Nam plumbum liquefactum super infirmum tenent et in scutellam plenam aquae infundunt et si imago aliqua condensata cernitur tunc infirmitatem ex maleficio accidisse iudicant. et quidam an talis imago opere daemonum aut naturali virtute erumpat ubi interrogantur talia practicantes respondere solent. quod virtute Saturni super plumbum qui alias malus existit sicut sol super aurum maleficium sua virtute ostendere solet. Sed quid de his sentiendum sit. an videlicet practica licita sit aut non. Circa tertium principale huius tractatus tractabitur canonistis enim videtur licitum ut vana vanis contundantur. licet theologis omnino contrarium videatur cum non sint facienda mala ut eveniant bona. Ad ultimum ubi diversa quaeruntur. Primo cur maleficae non ditantur. Secundo cur principibus eis faventibus ad perniciem omnium inimicorum ipsorum non cooperantur. Tertio cur praedicatoribus et aliis eos persequentibus non nocere valeant. Ad primum dicendum. quod ideo ut plurimum maleficae non ditantur ut iuxta complacentiam daemonis in contumeliam creatoris quantum possibile est pro vilissimo pretio emantur. Et secundo ne in divitiis notentur. Ad secundum cur principibus non nocent causa est manifesta. quia quantum in ipsis est hoc fit ut ipsos in amicitia retineant. Et si quaeritur cur eorum inimicis non noceant. Respondetur quia bonus angelus ex altera parte hoc maleficium impedit. Iuxta illud Danielis. Princeps Persarum restitit mihi viginti una diebus. Vide Docto. in. II. senten. an inter bonos angelos sit pugna et qualiter. Ad tertium dicitur quod ideo nec inquisitoribus aut aliis officialibus nocere possunt quia publica iustitia utuntur. Exempla varia ad hoc possent adduci. sed temporis prolixitas non patitur.