Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata est
108
LIBER

M. TERENTII

VARR.

De lingua latina,

LIBER QVINTVS.

Ad M. Tullium Ciceronem.
T
T

emporvm vocabula, & eorum, quæ coniuncta sunt, quæ aut in agendo fiunt, aut cum tempore aliquo enuntiantur, priore libro dixi. In hoc dicam de poëticis vocabulis, & eorum originibus. In queis multa difficilia: nam verbum, quo modo conditum est, & quibus litteris oportet scribi, repẽs ruina aperuit. Inde pòst aliqua dempta, sic obscurius sit sed voluntas obscurior impositoris. Non reprehendendum igitur illos, qui in scrutando verbo litteras adiiciunt, aut demũt,

vt