Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
12
LIBER

sint duæ: à qua re, & in qua re vocabulum sit impositum. Itaque à qua re sit pertinacia cùm quæritur, ostenditur esse à pertendendo: in qua re sit impositum, dicitur, cùm demonstratur, in quo non debet pertendi, & pertenditur, pertinaciam esse: quòd in quo oporteat manere, si eo perstetur, perseuerantia sit. Priorem illam partem, quæ, cur, & unde sint verba, scrutatur, Græci vocant ἐτυμολογίαν: illam alteram, περὶ σημαινομένων: de quibus duabus rebus in his libris promiscue dicam, sed exilius de posteriore. Quæ ideo sunt obscura, quòd neque omnis impositio verborum extat, quòd vetustas quasdam deleuit; nec quæ extat, sine mendo omnis imposita: nec quæ rectè est imposita, cuncta manet. Multa enim verba litteris commutatis sunt interpolata, neq; omnis origo nostræ linguæ è vernaculis verbis: & multa verba aliud nunc ostendũt, aliud antè significabant, vt hostis. Nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legibus vteretur: nunc dicunt eum, quẽ tum dicebant perduellem. In quo genere verbum, quo casu erit illustrius, vnde videri possit origo, inde repetam: quòd recto casu, quom dicimus impos, obscurius est, esse à potentia quam cum dicimus impo-

tem: