Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/189

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
183
OCTAVVS.

caussa, tamen virilia inter se similia: item muliebria inter se sequi debemus. Quod aiunt, vt persedit, & perstitit, sic percubuit, & percupiuit, quoniam non sit, non ese analogiam: & in hoc errant: quòd duo posteriora ex prioribus declinata non sunt: cum analogia polliceatur ex duobus similibus similiter declinatis, similia fore. Qui dicũt, quòd sit à Romulo Roma, & non Romula, neq; vt ab oue ouilia, sic à boue bouilia non esse analogias, errant: quòd nemo pollicetur è vocabulo vocabulum declinari recto casu singulari in rectum fingularem, sed ex duobus vocabulis similibus casus similiter declinatos similes fieri. Quod dicunt, quòd vocabula litterarum Latinarum non declinentur in casibus, non esse analogias, hi, ea quæ natura declinari non possunt, eorum declinatus requirunt: proinde vt non ea dicatur esse analogia, quæ à similibus verbis similiter declinatis similia declinat. Quare non solùm in vocabulis litterarum non hæc requirenda analogia, sed nec in syllaba quidem vlla: quod dicimus hoc ab, huius ab: sic alia. Quod si quis in hoc quoq; velit dicere esse analogias rerũ, tenere potest: vt .n. dicũt ipsi alia nomina, quæ quinq; habẽt figuras, habere quin-

que
M 4