Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/224

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
218
LIBER

ab aliis bene: quod solent sumi in casibus conferendis rectè, an perperam, videndum.

Sed vbicumq; commouentur litteræ, non solum hæ sunt animaduertendæ, sed etiam quæ proximæ sunt, neque mouentur: hæc enim vicinitas aliquantum potest in verborum declinationibus. In queis figuris non ea similia dicemus, quæ simileis res significant, sed quæ sa forma sint, vt eiusmodi res similia ex instituto significare plerumq; soleant: vt tunicam virilem, & muliebrem, dicimus non eam, quam habet vir, aut mulier, sed quam habere ex instituto debet: potest enim muliebrem vir, virilem mulier, habere, vt in scæna ab actoribus haberi videmus: sed eam dicimus muliebrem, quæ, de eo genere est, quo indutu mulieres, vt vterentur, est institutum. Vt actor stolam muliebrẽ, sic Perperna, & Cæcina, & [1]Spurina figura muliebria dicuntur habere nomina, non mulierum. Flexuræ quoque similitudo videnda ideò, quòd alia verba quam vim habeant, ex his verbis, vnde declinantur, apparet, vt quemadmodũ oporteat, vt à prætor consul, prætori consuli. Alia ex transitu intelleguntur, vt socer macer, quòd alterum sit socerum, alterum macrum: quorum vtrumque in reliquis

à tran-
  1. q. V. C. purina.