Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est
23
QVARTVS.

facilimè continet: anguli maximè laborant. Fluuius, quòd fluit, item flumen: à quo, lege prædiorum vrbanorum scribitur. STILLICIDIA, FLUMINAQVE, VTI EANT FLUANT, CADANTQVE. Inter hæc hos interest, quòd stillicidium, eo quòd stillatim cadat: flumen, quòd fluat continué. Amnis id flumen est, quod circuit aliquid: nam ab ambitu amnis. Ab hoc qui circum Aternum habitant amnem, Amiternini appellati. Ab eo, qui populum candidatis circumit, ambit: qui aliter facit, indagabilis ex ambitu caussam dicit. Itaque Tiberis amnis, quia ambit Martium campum, & vrbem. Oppidum Interamna dictum, quòd inter amnes est constitutum. Item Antemnæ, quòd ante amnem, qui influit in Tiberim, quòd in bello malè acceptum Ful. Vrsin. in velo mali accipi consueuit. consenuit. Tiberi, quod caput extra Latium, si inde nomen quoque effluit in linguam nostram, nihil Latinum & ignotum: vt quod oritur è Samnio Volturnu, nihil ad Latinam linguam: at oppidum ab eo fecundum mare Volturnum, iam Latinum vocabulum, vt Tiberinus: nam & colonia

nostra
B 4