Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/50

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
46
LIBER

est appellata. Eadem nux, quòd vt nox aërem, ita huius succus facit corpus atrum. Quæ in hortis nascuntur, alia peregrinis vocabulis, vt Græcis, ocymum, menta, ruta, quam nunc λετανὸν appellant. Item caulis, lapathium, radix: sic enim antiqui Græci, quam nunc raphanum. Item hac Græcis vocabulis serpillum, rosa, vna litera commutata. Item ex his Græcis latina, coliandron, malachen, cyminum. Item lilium ἀπὸ λιρίου, & malua à μαλάχη, & susimbrium ἀπὸ συσιμβρίου. Vernacula lactuca à lacte, quòd olus id habet lac. Brassica vt[1] præsica, quòd ex huius scapo minutatim præsicatur. Asparagi, quòd ex asperis virgultis leguntur, & ipsi scapi asperi sunt, nisi Græcum, illic quoque enim dicitur ἀσπάραγος. Cucumeres dicuntur à curuore, vt curuimeres dicti. Fructus à ferundo, res; eæ, quas fundus, & eæ, quæ in fundo ferunt, vt fruamur. Hinc declinatæ fruges, & frumentum, sed ea è terra, etiam frumentum quod ad exta ollicoqua solent addi: ex mola, id est, ex sale, & farre molito. Vuæ ab vuore.

Quæ manu facta sunt dicam, de victu, de vestitu, de instrumento, & si quid aliud videbitur his aptum. De victu antiquissima puls; appellata, vel quòd ita Græci, vel ab

eo,
  1. V. C. passica.