Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
47
MARINI PROCLUS. XX. XXI.

rum, resolutione corporis ingravescente. Nos enim cum dicere coepissemus, ile supplebat hymnos, et Orphei carmina complura, nam haec erant, quae praesentes recitabamus. Nec vero tantum in malis corporis perserendis tam constans erat, sed adhuc multo magis in his, quae extrinsecus infortunia contingebant, quaeque videbantur praeter expectationem evenire: ut etiam de singulis, quae accidissent, ea diceret, Haec talia sunt, Consueta sunt. Quae mihi videtur, aut tum potius videbatur memorabilis esse sententia, et huius Philosophi animi magnitudinis evidens argumentum. Iram, quantum posset, prohibebat, ut vel omnino non concitaretur, vel ratio saltem non consentiret, sed praeter voluntatem altera animae rationis expers facultas, modice tamen et leviter, commoveretur. Quod ad venerem attinet, ea secundum naturam utebatur, sed ita nimirum, ut non ultra phantasiam procederet, eamque levissimam.


XXI.


Ita ex omnibus partibus se ipsum colligens et ad sese recipiens anima beati viri, a corpore quodammodo discedebat, dum adhuc eo contineri videretur. In ea suit enim prudentia, non ut civilis, quae versatur in iis bene administrandis, quae vel hoc, vel alio modo se habere possunt, sed ipsa per se sincera, in contemplanda scilicet, seque in se ipsam convertendo, nec uspiam consentiendo corpori. Fuit in eo temperantia, quod mala non attingeret, et ne mediocriter quidem afficeretur, imo prorsus ab omnibus affectibus liber esset. Fuit denique fortitudo, quod non metuerit suum a corpore discessum. Ratio vero et mens cum m eo principatum obtinerent, facultates autem inferiores se non amplius opponerent iustitiae purificanti, vita illius omnis ornabatur.