taretur, tantum degustabat, et parce atque delibantis more. Sacris autem in honorem matris Deum a Romanis, vel etiam prius a Phrygibus celebratis se purificabat singulis mensibus, Aegyptiorum nefastos dies diligentius observabat, quam illi ipsi, ac insuper certis diebus peculiariter ieiuniis vacabat propter aliquas apparitiones. Mesis quoque ultimo die ieiunium ne pridie quidem caenaturi, instituebat. Novilunia vero quam splendide quamque sancte celebraverit, et omnium sere gentium insigniora festa secundum culusque patriae morem sacrificiis rite peregerit, et ex his non, ut plerique, otii ceperit occasionem, aut intemperantiae, sed precum assiduarum et hymnorum avtque similium, declarant ipsius hymni, qui non tantum eorum, quos Graeci venerantur, laudes continent, sed etiam Marnam Gazaeum celebrant, et Aesculapium Leontuchum Ascalonitem, et Theandritem alium, quem Deum Arabes magna veneratione prosequuntur, et Isidem, quae colitur Philis, ac denique alios omnes. Etenim hoc erat illi valde familiare, ut semper diceret religiosissimus ille vir, decere Philosophum, non unius cuiusdam civitatis} neque certarum tantum gentium institutorum ac rituum curam gerere, sed esse in universum totius mundi sacrorum antistitem. Sic itaque purus et sanctus erat, quantum ad temperantiam attinet.
XX.
Dolores autem declinabat. Quod si quando
accidissent, leniter perferebat, eoque minuebat eos, quod non
id etiam, quod esset in se optimum, simul doloribus assi
ceretur. Animi fortitudinem in his postremus morbus
satis ostendit. Cum enim eo premeretur, torquereturque
gravissimis cruciatibus, depellere tantos dolores
conabatur. Quamobrem saepe iubebat nos hymnos dicere, qui
cum dicebantur, omnino remissio doloris erat et sedatio
quodque magis mirum est, meminerat eorum quae
audiebat, quamvis oblitus omnium pene rerum humana-