Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/107

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
53
MARINI PROCLUS. XXVII. XXVIII.

XXVII.


At ego, lectis quodam tempore apud ipsum versibus Orphei, auditisque inter eius commentationes non modo iis, quae apud Iamblichum ac Syrianum occurrunt, sed pluribus etiam aliis reconditam theologiam sapientibus, Philosophum rogavi, ut nec haec divina carmina inexplanata relinqueret. Tuli vero responsum, eundem saepius de scribendis in Orphica commentariis cogitantem graviter prohibitum suisse non uno somnio. Visus nempe illi adesse Syrianus, qui minis adhibitis a proposito eum deterreret. Aliis igitur machinis illum aggressus oravi, ut saltim quae in magistri libris praecipue ei probarentur, adnotaret. Quod cum persuasus a me fecisset doctor optimus et in fronte singulorum (Syriani) commentariorum nonnulla annotasset, hinc nata est nobis horum omnium collectio, atque adeo in Orpheum: scholia et commentaria non parvae molis, quamquam in universam illam divinam Poesin atque integras Rhapsodias Sapiens idem praestare Proclo non fuit integrum.


XXVIII.


Quandoquidem vero, ceu dictum esi, incredibile harum rerum studium maiorem illi perfectioremque virtutis theurgicae gradum conciliaverat, hinc nou amplius in contemplatoria substitit, neque alterutro genere duplicium in divinis proprietatum contentus, mentem duntaxat et cogitationem in praestantiora exeruit, sedet alterum genus iam curavit: diviniore quidem illa nec civili amplius, de qua supra actum suum, ratione. Chaldaeorum enim coetibus ac colloquiis, divinisque et sermone melioribus circumrotationibus usus est, quibus perceptis significationes illorum ac reliquum usum perdidicit ex Asclepigenia, Plutarchi filia. Ila enim sola tum servabat a Nestorio usque per patrem tra-