Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/106

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
52
MARINI PROCLUS. XXVI.

mentarios in unum contraxit, quinquennio integro ld. opus absolvens, de quo hoc etiam divinum somnium somniavit. Visus ipsi est per quietem adesse magnus Plutarchus, affirmans, cum tot annos victurum, quot in oracula tetrades sive quaterniones composuisset. Horum ille postea numero inito, septuaginta esse deprehendit. Quod vero divinum suerit hocce somnium, facile ostendit, in extremo vitae ipsius, rei eventus.§ Quinque enim et septuaginta annos vivendo attigit, ut supra etiam diximus, quinque vero postremis non amplius viribus integris usus est. Duriore siquidem illo ac vix tolerabili diaetae genere crebrisque lavationibus et tot inediis debilitatum corpus, optime alioqui a natura affectum, post septuagesimum aetatis annum exactum languere coepit, ut in omnibus expediendis longe esset quam ante remissior. Orationi tamen et componendis hymnis neque ita comparatus vacare destitit; scripsit itidem nonnulla et cum amicis versatus est, sed in sin_ gulis pristinas vires desideravit. Hinc somnii memor miratus est, et septuaginta duntaxat annos vixisse le passim dixit. Tam infirmo autem corpore cum uteretur, alacriorem illum maxime ad interpretanda scripta reddidit Hegias quidam iuvenis, qui a teneris iam egregia avitarum omnis generis virtutum signa prae se serebat, et sane unus erat aureae illius a Solone catenae. Hic Proclo Platonicam aliasque theologias tradenti adhaesit diligentissime: Proclus vero aetate iam provectus scriptis suis cum adolescente communicatis non mediocriter lactatus est, postquam intellexit, cum in quovis genere doctrinae cubitales prosectus facere. Atque haec de apparatu Philosophi in Chaldaica oracula breviter ac strictim dicta sunto.