menti facere consueverat, ad supremam ancoram confugere, hoc est, Proclum Philosophum velut optimum servatorem adire eique assidue instare, ut pro filia sine cunctatione precibus suis.apud Deum intercederet. Hic. itaque, assumto secum Pericle Lydio, viro non minus dignissimo Philosophi nomine, Aesculapii templum petiit pro aegrotae salute ibi Deum oraturus. Hoc enim numine tunc temporis civitas feliciter fruebatur, et Dei Servatoris templo adhuc integro minimeque vastato gaudebat. Simulac igitur Proclus antiquo ritu oraret, magnam puella mutationem morbique sui levamentum extemplo sensit, nullo quippe negotio illam Aesculapius sanitati restituit utpote Deus. Sacris finitis, ad Alclepigeniam Proclus convenit, morbique malis, quae eam ante vexaverant, liberatam ac sanitate iam, utentem deprehendit. _Caelerum universum hoc negotium a Proclo peractum est clam plerisque aliis, atque ita ut perscrutari conantibus nullum rei indicium praeberet. Ad quod ipsum aedibus, quas inhabitabat, maxime commodis utebatur. Nam praeter alias fortunas domus quoque illi suit aptissima, quam pater eius sive, praeceptor Syrianus, et avus (ita enim ipse vocare eum non dubitabat) Plutarchus quondam inhabitaverat, vicinam Aesculapii sano, a Sophocle celebratissimo, et aedi Liberi, quae est prope theatrum, prospicientemque versus arcem summam Minervae aut saltim ab illa conspiciendam.
XXX.
Quantum vero ab ipsa praefide sapientiae Dea
Minerva adamatus suerit Proclus, abunde docet genus
vitae philosophicum, quod ipsa suadente delegit, idque
tanto cum successu, ut hactenus ostendimus. Sed et
ipsa hoc manifesto demonstravit, cum imago eius in
Parthenone sive templo eo usque dedicata ab iis, qui