Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
56
MARINI PROCLUS. XXX. XXXI.

sanctissima quaevis atque immota loco movere non dubitant, tolleretur. Visa enim Philosopho per somnium adesse mulier honesta forma, quae moneret aedes quam citissime instruere, Dominae siquidem Minervae, inquit, apud te commorari placet. Quam porro gratus. ac familiaris Aesculapio suerit, praeter ea, quae paulo ante narravimus, nobis persuasit,; quod in supremo morbo suo eiusdem Dei sensit praesentiam. © Medius enim inter somnum ac vigilias constitutus vidit draconem capiti suo obrepentem, ex quo morbus ipsi remissionis initium fecit, atque ita ex hac visione allatum est quoddam aegritudini illius lenimentum, adeo ut sanitati integrae restitutum suille credibile sit, nisi desiderium, quo ducebatur, atque expectatio ingens mortis hoc prohibuisset, vel ipse corpus suum diligentius curare non susque deque habuisset.


XXXI.


Sed et hace quoque digna quae memorentur retulit, non quidem sine lacrymis prae condolentia. Veritus enim suerat aucta aetate, ne arthritis patri infesta, qui morbus frequenter amat soletque in liberos a parentibus derivari, sibi quoque molestiam crearet. Neque hoc, ut videtur, citra causam extimuit. Iam enim antea, id quod prius narrandum a nobis erat, doloribus eiusmodi ustulatus est, cum aliud quoddam mirum ipsi accidit. Ex praescripto cuiusdam, quem consuluerat, pedi laboranti imposuit emplastrum, quod, dum in lecto iacet, avis inopina advolans eripuit. Fuit certe hoc omen Proclo divinum ac vere salutiferum, quod etiam in suturum illi,' ut bono animo esset, suadere poterat. Verum hic, ut iam dixi, nihilo secius timore morbi angebatur. Supplicavit igitur Deo hoc nomine, oravitque eum, ut evidentius ab illo doceretur: quo facto cum obdormisset, vidit (audax quidem elt tale aliquid vel