Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/112

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
58
MARINI PROCLUS. XXXII. XXXIII.

ac perspicue haec ad ipsum prosari: Quid vero? Nonne inaudiisti de Iamblicho docente, qui duo isti essent, Machaonemque ac Podalirium celebrante? Tanta insuper beatum nostrum benevolentia dignatus est Deus, ut, veluti qui in theatris laudes aliorum decantant, sic et ipse se stiterit, voceque clara et habitu composito, protensa dextra (quidni vero ipsa verba numinis referre iuvat ?) exclamare non dubitaverit: Proclus decus civitatis. Quodnam vero potest esse aliud maius testimonium de beatissimi huius viri amicitia cum Deo? At ille quidem propter insignem sympathiam, qua Diis coniungebatur, nunquam lacrymas potuit continere, cum huius apud nos rei mentionem fecit, divinumque de se encomium commemoravit.


XXXIII.


Quod si velim singula similiter prosequi et referre de familiaritate eiusdem cum Pane Mercurii F., de frequentibus benevolentiae documentis ac multiplici ope, quam numen istud Proclo Athenis ferre dignatum est, praeterea de felicitatis genere prorsus singulari, quod a matre Deum ipsi obtigit, et in quo potissimum triumphare ac gaudere solebat, sorte lectoribus multa temere dicere, aliis incredibilia proferre videbor. Multa enim et magna suerunt quotidie Deae in ipsum bene facta et dicta, quae cum innumera sint et inaudita, nec ipse accurata memoria in praesenti teneo. Quod si quis desiderat etiam in his qualis suerit cognoscere, eius librum de matre Deum evolvat oportet, ex quo intelliget, Philosophum non absque divina ope omnem Deae illius theologiam in lucem protraxisse, et praeterea, quaecunque cum de eadem tum de Atti in sabulis aguntur dicunturve, philosophico more explicasse, ut cessent denique posthac aures turbari perceptis lamentationibus caeterisque quibus illa personant plenis mysterii.