Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
59
MARINI PROCLUS. XXXIV. XXXV.

XXXIV.


Postquam igitur virtutem Procli etiam theurgicam eiusque actiones ac quae feliciter illi circa eandem evenerunt percurrimus, ostendimusque, eum quovis genere virtutum non minorem extitisse, qualem certe virum per longissima tempora non conspexere mortales, superest, ut finem orationi de illo nostrae imponamus. Fuit enim iam tum nobis non principium sermonis duntaxat, neque, quod elt in proverbio, totius dimidium,, sed ipse totus integer. A Philosophi enim felicitate facto initio, per eandem progressa oratio nostra ad illam nunc iterum redit, postquam exposuimus quae viro egregio a Diis providentiaque concessa suere bona, auditas prompte preces, et visas species Deorum, curationes quoque, et quam praeterea illi opem sollicitudinemque Dii testatam fecerunt, persecuti. Ea quoque, quae bono sato auspicataque fortuna ipsi obtigere, explicuimus, patriam, parentes, bonum habitum corporis, praeceptores, amicos, bonaque reliqua sive facultates. Quae singula cum longe, quam in aliis hominibus, maiora ac splendidiora in illo fuisse ostensa a nobis sunt, tum illa quoque diligenter enumerata, quae non pollent pro extrinsecus adIcitis lenociniis haberi, sed ab sua ipsius voluntate dependerent, qualia sunt animi eius secundum virtutem universam recte ac praeclare gesta. Atque ita summatim demonstravimus, mentem eius ad virtutis perfectissimae fastigium opere ipso pervenisse, bonis omnis generis divinis humanisque in vita persecta felicissime cinctam ac stipatam,


XXXV.


Ut vero elegantiorum lIiterarum studiosi etiam ex astrorum situ, sub quo natus est, coniicere queant, sorte Vitae, quae ipsi obtigit, minime inter postremas neque e mediocribus, sed vero ex praecipuis ac felicissimis exti-