Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/116

E Wikisource
Haec pagina emendata est
62
MARINI PROCLUS. XXXVIII.

adventantes ipsum frequentasse constat, alios duntaxat auditores, alios etiam sectatores assiduos ipsius doctrinae, ac propter Philosophiam illi familiares. Scripta quoque Procli singillatim recenseri optem ab alio, qui me fit laboriosior. Nam haec tantum tradidi, propriae conscientiae ut satisfacerem, testarerque, divinam me Procli animam bonumque illius genium sancte colere. De scriptis igitur Philosophi nihil addo, nisi quod reliquis universis semper praelatos audivi commentarios in Timaeum. Vehementer etiam probati sunt compositi ab ipso in Theaetetum commentarii. Idem frequenter dicere solitus est, per se si staret, se ex omnibus scriptis veterum sola servaturum oracula ac Timaeum. Caetera, inquit, abolerem universa, aetatique praesenti subtraherem, quia multos contingit offendi, cum temere nec probe instituti ad ea legenda accedunt.