Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/115

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
61
MARINI PROCLUS. XXXVI. XXXVII. XXXVIII.

Procli igitur cadaver ex ipsius praescripto, ceu diximus, compositum, efferentibus amicis, tumulatum est in orientali parte suburbiorum prope Lycabettum, ubi et Syriani, praeceptoris eius, corpus requiescit, qui ipse huc, cum adhuc in vivis esset, nostrum rogaverat, et sepulchri loculum duplicem ideo seri curaverat. Cum porro consuleretur vir sanctissimus, quid in funere suo factum vellet, ne quicquam esset indecens aut parum decorum, tibias, quas somnium minatum ipsi erat, nec quicquam praeterea desideravit. Inscriptum est sepulchro epigramma, quatuor constans versibus, quod ipse sibi composuit in hanc sententiam: <poem> Proclus ego heic Lyctus et taceo, tuus, optime, alumnus  Successorque tuus qui, Syriane, sui. Condita communi hoc tumulo sunt corpora nostra.  Sic et utramque animam coelica templa tenent. </peom>


XXXVII.


Nec prognostica defuere anno, qui eius obitum antecessit, veluti desectus solis tantus, ut interdiu nox intendi videretur tenebrae enim ingruebant gravissimae, ut astra etiam in coelo apparerent. Accidit hoc, cum sol versaretur in capricorno, in cardine orientali. Praeterea aliam quoque eclipsin solis adnotarunt scriptores Ephemeridum suturam anno proximo exacto. Dicuntur autem labores eiusmodi coelestium corporum observati portendere ea, quae in terris contingunt: nobis certe privationem et quasi desectionem eximii luminis Philosophiae perspicue admodum eclipsis significavit.


XXXVIII.


Atque haec de Philosopho hactenus a me narrata Sufficient. Iam aliis, qui id laboris in se suscipere voluerint, integrum erit etiam de discipulis eius atque amicis vera literis tradere. Plurimos enim undique