Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est


MARINI NEAPOLITANI

PROCLUS


I.


Si magnitudinem animi, vel caeteram dignitatem Procli nostri temporis Philosophi considerassem, tum quibus rebus instructos, quaque facultate dicendi praeditos esse conveniat, qui sibi vitam illius describendam sumant, denique ad meam respexissem inopiam dicendi, rectius esse iudicassem me continere, fossasque, quod aiunt, non transilire, ac tantum orationis declinare periculum. Iam vero in hoc non habui tam exquisitam rationem mei, cum cogitarem, quod etiam in templis, qui ad aras accedunt, non paria singuli sacra faciant, sed alii tauris, vel capris, caeterisque generis eiusdem curent, ut Deorum, quorum illae sunt arae, non indigni sint beneficentia: item hymnos efficiant elegantius alii metro, alii oratione soluta: caeteri vero, qui nihil eorum habent quod offerant, sed vel placentam solum, et micam forte thuris sacrificant, et brevi compellatione invocationes expediunt, non minus aliis exaudiantur. Haec, inquam, dum cogitarem, et vererer, ut est apud Ibycum, ne quid non erga deos (sic enim aiebat ille) sed erga sapientem virum delinquens, laudem apud homines assequerer: etenim neque fas esse duco, quod unus ego familiarium sileam, atque de eo non pro viribus ea referam, quae vera sunt, quem forte prae caeteris loqui deceat: ac fortasse ne apud homines quidem gloriam consequar, quod non omnino existimaturi sint, ostentationem me vitare voluisse, sed