Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est
32
MARINI PROCLUS. I. II. III.

quadam mentis inertia, vel etiam graviori animi morbo ab instituto negotio refugisse: his omnibus commotus aggrediendum mihi existimavi, ut aliqua huius Philosophi praeclara conscriberem, cum sint infinita, atque adeo verissime de eo commemorentur.


II.


Auspicabor itaque non usitata scriptorum consuetudine, qui orationem in capita distributam ordine pertractant, sed ipsam felicitatem beati viri rectissime videor fundamentum iacturus orationis. Etenim arbitror, fuisse eum felicissimum eorum hominum, qui multis antea seculis celebrati sunt non dico sapientum beatitudine tantum, quamvis hanc omnium maxime possideret, neque eo, quod illi corporis bona quam optime constituta fuerint, neque rursum ratione fortunarum, tametsi etiam istae, si cuiquam hominum, illi maxime contigerunt; omnium enim, quae dicuntur externa bona, magna suppetebat illi copia: sed perfectam, omnibus partibus absolutam et ex his utrisque constitutam felicitatem dico. Primum itaque secundum genera diductis virtutibus in naturales, et morales, et politicas, itemque sublimiores, quae in purificatione versantur et contemplatione, easque quibus ad aliquam deorum similitudinem pervenitur, quae vero sunt his etiam superiores praeteritis, ut iam supra hominem positis, a magis naturalibus initium faciemus.


III.


Eas igitur omnes, quibuscum, si contingunt, nascimur, hic quem laudamus vir beatus, ab ipsis natalibus habuit naturaliter insitas, quarum vestigia etiam in extremo, et instar ostrei sibi circumdato amictu, evidenter apparebant. Primum integritas sensuum singularis, quam prudentiam corporis nominant, sensusque praecipue digniores, visus, et auditus (qui quidem a Diis ad philosophiam, et ad commodius vivendum