cam, cum furore coleret instituta. Parentes denique natum deducunt in suam patriam Apollini consecratam Xanthum, quae ipsa quoque patria illi quadam divina providentia contigit, credo quod eum, qui omnium scientiarum princeps futurus erat, sub Musarum duce Deo educari atque erudiri oportebat. Ibi tum elegantissimis moribus institutus morales virtutes assequebatur, assuescens amare, quae facere conveniret, fugereque contraria.
VII.
Tum vero Deorum amor, qui illum a natalibus
summus comitabatur, manifeste apparebat. Nam cum
quodam tempore corporis aliquo morbo detineretur,
et graviter quidem ac vix iam ut videretur sanari
posse, astitit ad lectum procerior adolescens, qui admodum
iuvenis et aspectu pulcher videbatur, ut vel antequam
nomen diceret, existimare posset esse Telesphorum: se
tamen prodens, quisnam esset, nomenque pronuncians,
attacto capite (stabat enim, caput in illius cervical
reclinans) confestim sanitatem restituit aegrotanti, atque
ita simul evanuit. Hoc ergo divinum, eaque divina
benevolentia tum sic puero exhibebatur.
VIII.
Brevi spatio temporis cum in Lycia dedisset
operam Grammatico, profectus Alexandriam Aegypti,
secum singulares morum virtutes attulit, quibus etiam
eius loci magistros ad se diligendum permovebat.
Quamobrem Leonas Rhetor, Isaurus, opinor, genere,
inter complures, qui tum erant Alexandriae suae
professionis clarus, non tantum suorum studiorum fecit
participem, sed etiam domesticum habere dignatus est,
curavitque, ut cibum una cum uxore liberisque caperet,
non aliter, quam si ipse quoque sibi verus filius
exstitisset. Perfecit autem, ut principibus in Aegypto viris
innotesceret, qui mirifice delectati adolescentis acumine