Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
35
MARINI PROCLUS. IV. V. VI.

illius optimae indolis non fecerunt, conflare arbitror, quod statim a puero iustitiam amaverit, iustus facilisque fuerit, nequaquam in convictu vel in contractibus difficilis aut denique iniustus. Nobis certe quidem visus est modestus et elegans, non avarus, non illiberalis, non arrogans, aut timidus esse natura.


V.


Bonitatem vero ingenii atque ubertatem nonne supervacuum fuerit commemorare? apud eos praesertim, qui sciunt quique audierunt, quod pulcherrimarum disciplinarum plenus fuerit, quam multa ipse pepererit, et in lucem hominibus ediderit, ita ut solus ex oblivionis poculo nihil bibisse videatur, ea facultate memoriae praeditus, nusquam conturbabatur, neque, quod accidit obliviscentibus, illi contingebat, nunquam excidebat ipse sibi, ut retinendis disciplinis sufficiens, et qui tantum illarum studio delectaretur. Erat autem ab agresti et a Musis aversa atque horrida natura remotissimus, ad cultiora vero maxime propensus: etenim propter singularem in communibus congressibus ac sacris suis epulis aliisque actionibus urbanitatem ac festivitatem, servata tamen honestate, suos familiares alliciebat, alacrioresque semper dimittebat.


VI.


His itaque omnibus et aliis naturae dotibus inde ab initio praeditum, parit Marcella mater Patricio legitime iuncta: ambo Lycii, genere et virtute excellentes, Nascentem excipit ac tanquam obstetrix curat Dea tutelaris Byzantii, quae tum quidem illi, ut esset, causa fuit, nascenti scilicet in ipsius civitate: postea vero etiam, ut bene esset, providebat, cum iam inter pueros et adolescentes annumeraretur. Nam ipsa per quietem illi visa hortabatur ad philosophiae studium, unde videlicet extitit illi tam propensus erga deam animus, ut illius potissimum sacra perageret, maioreque, ut ita di-

C2