Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/94

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
40
MARINI PROCLUS. XI. XII.

salutabat. Hic Lachares vehementer admiratus adolescentis fidentiam, alloquens Philosophum Syrianum; Hoc est illud, inquit, quod divine dixit Plato de magnis ingeniis: Hic, inquit, aut magnum dabit bonum, aut quod est et contrarium. Atque talia quidem, ut de multis pauca reseram, Philosopho signa divinitus contigerunt, cum primum Athenas venisset.


XII.


Syrianus autem illum deducit ad magnum Plutarchum, Nestorii filium, qui cum vidisset adolescentem nondum annos viginti natum, audivissetque illius amorem ac desiderium philosophicae vitae, magnopere iW placuit, sic ut eum continuo studii philosophici participem fecerit, quamvis aetate pene prohiberetur: erat enim iam valde senex., Praelegit igitur huic Aristotelis quidem de anima commentarium, Platonis autem Phaedonem. Hortatusque est eum Magnus, ut ea conscriberet, quae dicerentur, usus adolescentis ambitione, tanquam instrumento, cum diceret, siquidem ea scholia absolvisset, suturum, ut etiam Procli commentaria in Phaedonem serrentur. Et cum adolescentem alias plurimum amaret, quod eius ad optima quaeque sudium cognovisset, tum etiam filium vocitabat, ac domesticum habuit. Ut autem perquam temperantem vidit ab animalibus, hortatus est, ne ab iis in universum abstineret, quo etiam corpus functiones naturales obire posset. Idem quoque Syriano de ratione victus adolescentis commendabat. At ille seni respondet, ut nobis retulit divinum illud caput (scilicet Proclus): Sine illum discere, quae volo, cum ea frugalitate, ac tum, si voluerit, moriatur. Tantam habuerunt eius, in omnibus rebus, magistri curam. Senex autem circiter biennium post illius adventum vixit, et moriens adoles Icentem suo successori Syriano commendavit, quemadmodum et Archiadam, nepotem suum; ille vero cum eum suscepisset, non tantum in literis multum ivvit,