sed etiam domesticum, quod ad caetera, et vitae philosophicae socium sibi ascivit, cum eum talem invenisset, qualem iam diu quaesisset auditorem et successorem, et qui plurimis literis » humanis divinisque, percipiendi aptus esset.
XIII
Itaque breviore quam biennii spatio omnia
Aristotelis opera una cum eo perlegebat, Logica, Ethica,
Politica, Physica, itemque scientiam theologicam. In
his vero satis institutum, ut quibusdam tirociniis
parvisque mysteriis, ad ipsam Platonis deduxit sacram
disciplinam, et ordine id quidem, neque, quod aiunt,
transcendenti pede. Utque spectaret apud eum vera
mysteria, curavit, animi non caliginosis oculis, et
mentis integra et ab omni labe purissima speculatione.
Atque ille quidem die noctuque vigiliis, exercitationi
ac studio incumbens, cum ea quae dicerentur
compendiose, adhibito suo iudicio, conscriberet, tantum exiguo
tempore prosecit, ut annum agens vigesimum octavum
cum alia multa conscripserit, tam illa in Timaeum vere
concinna et eruditionis plena commentaria. Ex
eiusmodi vero institutione mores quoque magis
ornabantur, cum, ut scientia, sic etiam virtutibus proficeret.
XIV.
Civiles etiam virtutes assequebatur ex Aristotelis
libris politicis, et Platonis de legibus et de rep. Sed
ne in his contemplando tantum versari, nihil autem
videretur operis aggredi, postquam ipse remp. tractare
impediebatur, quod in maioribus occupatus esset,
adhortabatur ad eam virum religiosum Archiadam, simul
instituens, et exponens illi politicas virtutes ac
rationes. Et quemadmodum qui currentes incitant, sic eum
hortatus est, ut in sua civitate universae resp. in
commune praeesset, et in singulos privatim beneficia
conferret, secundum omnes virtutes, praecipue vero iusti-