Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
42
MARINI PROCLUS. XIV. XV.

tiam. Et re ipsa sui aemulationem in eo excitabat, cum suam illi liberalitatem circa divitias et magnificentiam declararet largiendo iam amicis, iam propinquis, et hospitibus, et civibus, et cum se nunquam ab avaritia vinci ostenderet, et ad opera publica non pauca conferret. Moriens autem haeredes Archiadae substituebat civitates, suam patriam et Athenas. Archiadas vero tantus amator veri cum ex domestica suorum consuetudine, tum ex huius amicitia extitit, ut nostri homines, si quando velint illius mentionem facere, non aliter quam: religiosum, Archiadam celebranti voce nominent.


XV.


Ipse quoque Philosophus consultationes civiles agitabat, cum publicis conventibus, ubi de republica ageretur, interesset, sententiasque dicebat prudentissimas, et cum principibus de iure conserebat, eosque non hortabatur modo, sed quodam modo ea auctoritate philosophica compellabat, ut suum cuique tribuerent. Hae bebat etiam publice quandam de moribus Principum curam, utque sobrie imperarent, non tantum oratione, verum et exemplo quo per omnem vitam docebat, cum ipse velut exemplar temperantiae caeteris esset. Civilis autem fortitudinis specimen prorsus Herculeum edidit. Nam cum esset in ipsum quasi pelagus et maximas negotiorum tempestates delatus, spirantibus ex adverso integerrimae vitae ventis furentibus, graviter hic vir et constanter, quantumvis periclitatus, vitam suam traduxit. Et cum esset aliquando violentorum hominum perniciosa sibi et periculosa improbitate multum exercitatus, Athenis relictis, ne sato adversaretur, iter instituebat in Asiam, idque non sine magno suo bono: ut enim eius quoque loci antiquiorum rituum, quos adhuc retinuissent, non imperitus esset, hanc illi Deus prosecutionis praebuit occasionem. Nam et ipse, quae apud eos essent, diligenter cognoscebat, et li, et quid longi