iram demonstrabat esse ceream. Eodem enim sere tempore et in reprehendendo, ut ita dicam, totus esserebaAor, et ut ilis ipsis benefaceret, eorumque nomine intercederet apud principe, animi quadam naturali coniunctione commovebatur et quasi societate doloris,
XVII
Opportune quidem et hoc illius naturalis
coniunctionis animi cum aliis peculiare exemplum in mentem
mihi venit. Neque enim arbitror de quoquam
hominum tale suisse relatum. Nam cum esset inexpertus
coniugii et liberorum (propterea quod nec desideraret,
cum enim offerrentur complures nobilissimae et
ditissimae, quas ducere potuisset, tamen ab his omnibus, ut
dicebam, liber) tanta cora in familiares et omnes
amicos corumque uxores et liberos extitit, ac si communis
aliquis pater, illisque causa nascendi fuisset.
Singularem enim cuiusque etiam vitae curam gerebat. Nam si
quando necessariorum aliquis morbo detentus esset,
primum quidem Deos enixe pro eo supplicabat, cum
sacrificiis, tam etiam hymnis, deinde aegrotanti promptus
aderat, convocabat medicos, urgebat, ut, si quid ab arte
profici posset, quam citissime experirentur, ipse
nonTiunquam inter medicos singulare quippiam proserebat,
et ita tam quidem multos ex magnis liberavit periculis.
Quanta vero 'suerit illius etiam erga servos, quibus
plurimum usus erat, humanitas, qui vult, ex testamento
beati viri potest intelligere. Ex omnibus familiaribus
inprimis amabat Archiadam eiusque cognatos, eo vero
potissimum nomine, quod genus duceret a Plutarcho
Philosopho, deinde propter Pythagoricam amicitiam,
quam com Archiada constitueras, quum illius et
studiorum socius et praeceptor esset. Quod alterum genus
amicitiae ex duobus his, quae superius paucis attigimus,
firmissimum inter illos praestantissimumque suisse
videtur. Nihil enim volebat Archiadas, quod non vellet
etiam Proclus, nec vicissim hic, quod non Archiadas.