Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/99

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
45
MARINI PROCLUS. XVIII. XIX.

XVIII.


Sed iam virtutis politicae generibus, quae sunt veris inferiora, imposito suo sine, inque amicitia terminatis, ad purificantes virtutes transeamus, diversas a politicis. Quamvis illae quoque in eo versentur, ut animum quodammodo purgent, et, quoad eius fieri potest, efficiant, ut quasi solutus ac liber prospiciat humanis rebus, habeatque cum Deo similitudinem quandam, qui sinis est optimus animi. Atqui non eodem modo omnes separant, verum aliae magis, aliae minus. Quandoquidem et politicae sunt quaedam purgationes, quae suos possessores, etiam dum hic manent, exornant, melioresque efficiunt, regentes ac moderantes et iram, et cupiditatem, et omnes denique affectus, et salsas opiniones tollentes e medio: illae vero, quae sunt his superiores, purificantes, in universum separant ab hac corporis massa vere plumbea et ab huius mundi rebus efficiunt facilem discessum. Quibus etiam ipsis hic Philosophus studuit per omnem vitam, qua est in Philosophia versatus, cum et oratione doceret, qualesnam essent, quoque modo parentur homini, et suam ipse maxime vitam ad eas institueret, et ea subinde faceret, quibus animus separatur, noctu et interdum deprecationibus ac lustrationibus, et aliis usus purificationibus, tum ab Orpheo, tum a Chaldaeis institutis, et impigre unoquoque mense: ad mare descenderet, eodem nonnunquam etiam bis aut ter. His:autem exercebatur non tantum in vigore aetatis, sed etiam sub occasum vitae, eamque perpetuo consuetudinem, tamquam statuta quaedam, observabat.


XIX.


Cibi vero potusque necessariis voluptatibus utebatur, tantum ut morbos evitaret, neque ab iis infestaretur; erat enim in his multo frugalissimus: imprimis ab animalibus abstinentiam amabat. Quod si quando tempus accidisset, quo vehementius, ut ea comederet, invi