Jump to content

Pagina:Missale Romanum 1862.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

stra ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt) ut ea retinere et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus, et indulgemus. Non obstantibus licentiis, induitis, et privilegiis quibuscumque Typographis hactenus per Nos, seu Romanos Pontifices praedecessores nostros Missale praedictum Pii V. imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus: necnon Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, confirmatis, et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium transumptis etiam impressis, vel manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si essent exhibitae, vel ostensae.

Datum Romae apud S. Marcum sub Annulo Piscatoris die vii. Julii M.DCJV. Pontificatus nostri Anno xiii.

M. Vestrius Barbianus,

URBANUS PAPA VIII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

SI quid est in rebus humanis plane divinum, quod nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est Sacrosanctum Missae Sacrificium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris coelum, dum ante oculent, et manibus contrectant ipsum coeli, terraeque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu, atque honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiae osores, qui sunt aemuli venerationis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices praedecessores nostri Pius V. et Clemens VIII. diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhaerentes x iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit , restitui jusserimus. Quamobrem sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie panait ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas atque uniformes: hujus rei curam commisimus viris eruditis, ac piis, quorum diligentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit Nam rubricae, quae sensim ab usu, rituque vetere degeneraverant, in pristinum restitutae; quae vero non ita captui legentium accommodatae videbantur, clarius explicatae: praeterea collata omnia cum codice Sacrae Scripturae Vulgatae editionis, quaeque diversa irrepserant, ad ejus unius exemplum, normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit solertia Correctorum, nisi ad eam par Typographorum accedat industria; propterea dilecto filio Andreae Brogiotto Typographiae nostrae Apostolicae Praefecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem emittat: sed quae in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter, quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tamen prius, et in scriptis obtenta dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis in quibus

7