norum ab 1. usque ad 19., qua revolutione peracta, iterum aa unitatem reditur. Verbi gratia, anno 1577. numerus cycli decennovennalis, qui dicitur Aureus, est 1., anno sequenti 1578. est 2., et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius usque ad 19., qui Aureus numerus cadet in annum 1595., post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596. Aureus numerus sit rursus 1., et anno 1597. sit 2. etc.
Igitur ut Aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella Aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno 1582. inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim Aureus numerus cujuslibet anni post annum 1582. reperietur hoc modo:
6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13 14.
15.16.17.18.19. 1. 2. 3. 4. 5.
Anno 1582. tribuatur primus numerus tabellae, qui est 6., secundus autem, qui est 7., sequenti anno 1583.
et ita deinceps in infinitum, donec ad annum, cujus Aureum numerum quaeris, perveniatur, redeundo ad
principium tabellae, quotiescumque eam percurreris. Nam numerus, in quem annus propositus cadit, dabit
Aureum numerum quaesitum.
Modus brevis
cognoscendi Aurei numeri cujusque anni.
Numero anni de quo quaeris adde unicam unitatem 1. Exempli gratia 1833 adde 1.; summam inde conflatam divide per 19.; quod superes t, erit Aureus numerus ipsius anni; si nihil superest, erit Aureus numerus 19.
De Epactis, et Novilunlis.
EPacta nihil aliud est, quam numerus dierum, quibus annus Solans communis dierum 365. annum
communem Lunarem dierum 354. superat: ita ut Epacta primi anni sit 11; cum hoc numero annus solaris communis Lunarem annum communem excedat; atque adeo sequenti anno Novilunia contingant 11 diebus prius, quam anno primo. Ex quo fit Epactam secundi anni esse 22; cum eo anno rursum annus solaris Lunarem annum superet 11 diebus,
|
|
|
qui additi ad 11 dies primi anni, efficiunt 22; ac proinde, finito hoc anno, Novilunia contingere 22 diebus prius, quam primo anno: Epactam autem
tertii anni esse 3; quia si rursus 11 dies ad 22 adjiciantur, efficietur numerus 33; a quo si rejiciantur 30 dies, qui unam Lunationem Embolismalem constituunt, relinquentur 3, atque ita deinceps. Progrediuntur enim Epactae omnes per continuum
augmentum 11 dierum, abjectis tamen 30, quando rejici possunt. Solum quando perventum erit ad ultimam
Epactam Aureo numero 19 respondentem, quae est 29, adduntur 12, ut abiectis 30 ex composito numero 41,
habeatur rursus Epacta 11, ut in principio. Ouod ideo fit, ut ultima Lunatio Embolismica, currente Aureo numero 19, sit tantum 29 dierum. Si enim 30 dies contineret, ut aliae sex Lunationes Embolismicae, non
redirent Novilunia post 19 annos Solares ad eosdem oies, sed versus calcem mensium prolaberentur, con-
tigerentque uno die tardius quam ante 19 annos. De qua re plura invenies in libro novae rationis restituendi Kalendarii Romani. Sunt au¬ tem novemdecim Epactae, quot et Aurei numeri, respondebantque ipsis Aureis numeris ante Kalendarii correctionem eo modo, quo in hac tabella dispositae sunt
Tabella Epactarum
respondentium Aureis numeris ante Kalendarii correctionem.
Aur. num. 1. 2. 3. 4. 5. 6.
Epactae xi. xxii. iii. xiv. xxv. vi.
7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14.
xvii. xxviii. ix. xx. i. xii. xxiii. iv.
15. 16. 17. 18.. 19.
xv. xxvi. vii. xviii. xxix.
Quia vero cyclus decennovennalis Aurei numeri imperfectus est, cum Novilunia post 19 annos Solares non praecise ad eadem loca redeant, ut ictum est, imperfectus etiam erit hic cyclus 19 Epactarum. Quamobrem ita emendatus est, ut in posterum
loco Aurei numeri, et dictarum 19 Epactarum, utamur 30 numeris Epactalibus ab 1. usque ad 30. ordine
progredientibus, quamvis ultima Epacta, sive quae ordine est trigesima,
|
|