Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

NICOLAI COPERNICI REVOLVTIONVM

LIBER PRIMVS
Quòd mundus ſit ſphæricus. Cap I

Principio advertendum nobis est, globosum esse mundum, sive quòd ipsa forma perfectissima sit omnium, nulla indigens compagine, tota integra : sive quòd ipsa capacissima sit figurarum, quæ compræhensurū omnia, & conservaturū maxime decet: sive etiam quòd absolutissimæ quæq mundi partes, Solem dico, Lunam & stellas, tali forma conspiciantur: sive quòd hac universa appetāt terminari. quod in aquæ guttis cæterisque liquidis corporibus apparet, dum per se terminari cupiunt. Quo minus talem formam cœlestibus corporibus attributam quisquam dubitaverit.


Quòd terra quoque sphærica sit Cap II.

TErram quoq globosam esse, quoniam ab omni parte centro suo innititur. Tametsi absolutus orbis non statim uideatur, in tanta montiū excelsitate, descensuq vallium, quæ tamen universam terræ rotunditatem minime variant. Quod ita manifestū est. Nam ad Septentrionem undequaq commeantibus, vertex ille diurnæ revolutionis paulatim attollitur, altero tantundem ex adverso subeunte, pluresq stellæ circum Septentriones videntur nō occidere, & in Austro quædam amplius non oriri. Ita Canopum non cernit Italia, Ægypto patentem. Et Italia postremam fluvἥ stellam videt, quam regio nostra plagæ rigentioris ignorat. E contrario in Austrum transeuntibus attolluntur illa, residentibus ἥs, quæ nobis excelsa sunt. Interea & ipsę polorum inclinationes ad emensa terrarum spacia eandem ubiq rationem habent, quod