Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est

bis reducit, in quo plures motus intelliguntur. Quoniam fieri nequit, ut cœleste corpus simplex uno orbe inæqualiter moveatur. Id enim evenire oporteret, vel propter virtutis moventis inconstantiam, sive asciticia sit, sive intima natura, vel propter revoluti corporis disparitatem. Cum vero ab utroque abhorreat intellectus, sitque indignum tale quiddam in illis existimari, quae in optima sunt ordinatione constituta: consentaneum est æquales illorum motus apparere nobis inæquales, vel propter diversos illorum polos circulorum, sive etiam quòd terra non sit in medio circulorum, in quibus illa volvuntur, et nobis à terra spectantibus horum transitus syderum accidat ob inæquales distantias propinquiora seipsis remotioribus maiora videri, (ut in opticis est demonstratum) sic in circumferentiis orbis æqualibus ob diversam visus distantiam apparebunt motus inæquales temporibus æqualibus. Quam ob causam ante omnia puto necessarium, ut diligenter animadvertamus, quæ sit ad cœlum terrae habitudo, ne dum excelsissima scrutari volumus, quæ nobis proxima sunt, ignoremus, ac eodem errore quæ telluris sunt attribuamus coelestibus.

An terræ competat motus circularis, et de loco eius. Cap. V.

IAm quia demonstratum est, terram quoque globi formam habere, videndum arbitror, an etiam formam eius sequatur motus, et quem locum universitatis obtineat, sine quibus non est invenire certam apparentium in cœlo rationem. Quanquam in medio mundi terram quiescere inter autores plerunque convenit, ut inopinabile putent, atque adeo etiam ridiculum contrarium sentire. Si tamen attentius rem consideremus, videbitur hæc quæstio nondum absoluta, et idcirco minime contemnenda. Omnis enim quæ videtur secundum locum mutatio, aut est propter spectatæ rei motum, aut videntis, aut certe disparem utriusque mutationem. Nam inter mota æqualiter ad eadem, non percipitur motus, inter rem visam dico, et videntem. Terra autem est unde cœlestis ille circuitus aspicitur, et visui reproducitur nostro. Si igitur motus aliquis terræ