Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fuerit in ipso, quamcunque occupaverit magnitudinem, sed permanebit cælum immobile. Nam potissimum, quo astruere nituntur mundum esse finitum, est motus. Sive igitur finitus sit mundus, sive infinitus, disputationi physiologorum dimittamus: hoc certum habentes, quòd terra verticibus conclusa superficie globosa terminatur. Cur ergo hæsitamus adhuc, mobilitatem illi formæ suæ à natura congruentem concedere, magis quam quod totus labatur mundus, cuius finis ignoratur, scirique nequit, neque fateamur ipsius cotidianae revolutionis in cælo apparentiam esse, et in terra veritatem? Et hæc perinde se habere, ас si diceret Virgilianus Æneas: Provehimur portu, terræque urbesque recedunt. Quoniam fluitante sub tranquillitate navigio, cuncta quæ extrinsecus sunt, ad motus illius imaginem moveri cernuntur à navigantibus, ac vicissim se quiescere putant cum omnibus quæ secum sunt. Ita nimirum in motu terræ potest contingere, ut totus circuire mundus existimetur. Quid ergo diceremus de nubibus, cæterisque quomodolibet in aere pendentibus, vel subsidentibus, ac rursum tendentibus in sublimia? nisi quòd non solum terra cum aqueo elemento sibi coniuncto sic moveatur, sed non modica quoque pars aeris, et quæcunque eodem modo terræ cognationem habent. Sive quòd propinquus aer terrea aqueave materia permixtus, eandem sequatur naturam quam terra, sive quòd acquisiticius sit motus aeris, quem à terra per contiguitatem perpetua revolutione ac absque resistentia participat. Vicissim non dispari admiratione supremam aeris regionem motum sequi cælestem aiunt, quod repentina illa sydera, Cometæ inquam et Pogoniæ vocata à Græcis, indicant, quarum generationi ipsum deputant locum, quæ instar aliorum quoque syderum oriuntur et occidunt. Nos ob magnam à terra distantiam eam aeris partem ab illo terrestri motu destitutam dicere possumus. Proinde tranquillus apparebit aer, qui terræ proximus, et in ipso suspensa, nisi vento, vel alio quovis impetu ultro citroque, ut contingit, agitetur. Quid enim est aliud ventus in aere, quàm fluctus in mari? Cadentium vero et ascendentium duplicem esse motum fateamur oportet mundi comparatione, et omnino compositum ex recto et circulari. Quandoquidem quæ pondere suo