Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

deprimuntur, cum sint maxime terrea, non dubium, quin eandem seruet partes naturam, quam suum totum. Nec alia ratione contingit in iis, quæ ignea vi rapiuntur in sublimia. Nam & terrestris hic ignis terrena potissimu materia alitur, & flamma non aliud esse definiunt quàm fumum ardentem. Est autem ignis proprietas, extendere quæ invaserit, quod efficit tanta vi, ut nulla ratione, nullis machinis possit cohiberi, quin rupto carcere suum expleat opus. Motus autem extensivus est à centro ad circumferentiam, ac perinde si quid ex terrenis partibus accensum fuerit, fertur à medio in sublime. Igitur quod aiunt, simplicis corporis esse motum simplicem (de circulari in primis verificatur) quamdiu corpus simplex in loco suo naturali, ac unitate sua permanserit. In loco siquidem non alius quàm circularis est motus, qui manet in se totus quiescenti similis. Rectus autem supervenit iis, quæ à loco suo naturali peregrinantur, vel extruduntur, vel quomodolibet extra ipsum sunt. Nihil autem ordinationi totius et formæ mundi tantum repugnat, quantum extra locum suum esse. Rectus ergo motus non accidit, nisi rebus non recte se habentibus, neque perfectis secundum naturam, dum separantur à suo toto, et eius deserunt unitatem. Præterea quæ sursum & deorsum aguntur, etiam absque circulari, non faciunt motum simplicem uniformem et æqualem. Levitate enim vel sui ponderis impetu nequeunt temperari. Et quæcunque decidunt, à principio lentum facientia motum, velocitatem augent cadendo. Ubi vicissim ignem hunc terrenum (neque enim alium videmus) raptum in sublime statim languescere cernimus, tanquàm confessa causa violentiæ terrestris materiæ. Circularis autem æqualiter semper volvitur: indeficientem enim causam habet: illa vero desinere festinantem, per quem consecuta locum suum cessant esse gravia vel levia, cessatque ille motus. Cum ergo motus circularis sit universorum, partium vero etiam rectus, dicere possumus manere cum recto circularem, sicut cum ægro animal. Nempe & hoc, quod Aristoteles in tria genera distribuit motum simplicem, à medio, ad meum, & circa medium, rationis solummodo actus putabitur, quemadmodum lineam, punctum, et superficiem secernimus quidem, cum tamen unum sine alio subsistere nequeat, et nullum eorum sine