Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est

corpore. His etiam accedit, quod nobilior, ac divinior conditio immobilitatis existimatur, quàm mutationis et instabilitatis, quæ terræ magis ob hoc quàm mundo conveniat. Addo etiam, quòd satis absurdum videretur, continenti sive locanti motum adscribi, et non potius contento et locato, quod est terra. Cum denique manifestum sit errantia sydera propinquiora fieri terræ ac remotiora, erit tum etiam qui circa medium, quod volunt esse centrum terræ, à medio quoque ad ipsum, unius corporis motus. Oportet igitur motum, qui circa medium est, generalius accipere, ac satis esse, dum unusquisque motus sui ipsius medio incumbat. Vides ergo quòd ex his omnibus probabilior sit mobilitas terræ, quam eius quies, præsertim in cotidiana revolutione, tanquàm terræ maxime propria.

An terrae plures possint attribui motus, et de centro mundi. Cap. IX.

CUm igitur nihil prohibeat mobilitatem terræ, videndum nunc arbitror, an etiam plures illi motus conveniant, ut possit una errantium syderum existimari. Quòd enim omnium revolutionum centrum non sit, motus errantium inæqualis apparens, et variabiles eorum à terra distantiæ declarant, quæ in homocentro terræ circulo non possunt intelligi. Pluribus ergo existentibus centris, de centro quoque mundi non temere quis dubitabit, an videlicet fuerit istud gravitatis terrenæ, an aliud. Equidem existimo, gravitatem non aliud esse, quàm appetentiam quandam naturalem partibus inditam à divina providentia opificis universorum, ut in unitatem integritatemque suam sese conferant in formam globi coëuntes. Quam affectionem credibile est etiam Soli, Lunæ, cæterisque errantium fulgoribus inesse, ut eius efficacia in ea qua se repræsentant rotunditate permaneant, quæ nihilominus multis modis suos efficiunt circuitus. Si igitur et terra faciat alios, utputa secundum centrum, necesse erit eos esse qui similiter extrinsecus in multis apparent, in quibus invenimus annuum circuitum. Quoniam si permutatus fuerit à solari in terrestrem, Soli immobilitate concessa,