rum, apud quos ἰσημέρινος vocatur. Secundus est motus centri annuus, qui circulum signorum describit circum Solem ab occasu similiter in ortum, id est, in consequentia procurrens, inter Venerem et Martem, ut diximus, cum sibi incumbentibus. Quo fit ut ipse Sol simili motu zodiacum pertransire videatur: Quemadmodum verbi gratia, Capricornum centro terrae permeante, Sol Cancrum videatur pertransire, ex Aquario Leonem, et sic deinceps, ut diximus. Ad hunc circulum, qui per medium signorum est, et eius superficiem, oportet intelligi aequinoctialem circulum, et axem terrae convertibilem habere inclinationem. Quoniam si fixa manerent, et nonnisi centri motum simpliciter sequerentur, nulla appareret dierum et noctium inaequalitas, sed semper vel solstitium, vel bruma, vel aequinoctium, vel aestas, vel hyems, vel utcunque eadem temporis qualitas maneret sui similis. Sequitur ergo tertius declinationis motus annua quoque revolutione, sed in praecedentia, hoc est, contra motum centri reflectens. Sicque ambobus invicem aequalibus fere et obviis mutuo, evenit: ut axis terrae, et in ipso maximus parallelorum aequinoctialis in eandem fere mundi partem spectent, perinde ac si immobiles permanerent, Sol interim moveri cernitur per obliquitatem signiferi, eo motu quo centrum terrae: nec aliter quam si ipsum esset centrum mundi, dummodo memineris Solis et terrae distantiam visus nostros iam excessisse in stellarum fixarum sphaera. Quae cum talia sint, quae oculis subiici magis quam dici desiderant, describamus circulum ABCD, quem repraesentaverit annuus centri terrae circuitus in superficie signiferi, et sit E circa centrum eius Sol. Quem quidem circulum secabo quadrifariam subtensis diametris AEC, et BED. Punctum A teneat Cancri principium, B Librae, C Capricorni, D Arietis. Assumamus autem centrum terrae primum in A, super quo designabo terrestrem aequinoctialem FGHI, sed non in eodem plano, nisi quod GAI dimetiens, sit circulorum sectio communis, aequinoctialis inquam, et signiferi. Ducto quoque diametro FAH, ad rectos angulos ipsi GAI, sit F maximae declinationis limes in Austrum, H vero in Boream. His sane sic propositis, Solem circa E centrum videbunt terrestres sub Capricorno brumalem conversionem facientem, quam maxima
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/34
Appearance