Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/35

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


declinatio Borea H ad Solem conversa efficit. Quoniam declivitas aequinoctialis ad AE lineam per revolutionem diurnam detornat sibi tropicum hyemalem parallelum secundum distantiam, quam sub EAH angulus inclinationis compraehendit. Proficiscatur modo centrum terrae in consequentia, ac tantundem F maximae declinationis terminus, in praecedentia: donec utrique in E peregerint quadrantes circulorum. Manet interim EAI angulus

Coppernicus 003.svg

semper aequalis ipsi AEB, propter aequalitatem revolutionum, et dimetientes semper ad invicem FAH ad FBH, et GAI ad GBI, aequinoctialisque aequinoctiali parallelus. Quae propter causam iam saepe dictam apparent eadem in immensitate caeli. Igitur ex B Librae principio, E sub Ariete apparebit, concidetque sectio circulorum communis in unam lineam GBIE, ad quam diurna revolutio nullam admittet declinationem, sed omnis declinatio erit a lateribus. Itaque Sol in aequinoctio verno videbitur. Pergat centrum terrae cum assumptis conditionibus, et per