Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/36

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

acto in C semicirculo, apparebit Sol Cancrum ingredi. At F austrina aequinoctialis circuli declinatio ad Solem conversa, faciet illum Boreum videri aestivum, tropicum percurrentem pro ratione anguli ECF inclinationis. Rursus avertente se F ad tertium circuli quadrantem, sectio communis GI in lineam ED cadet denuo, unde Sol in Libra spectatus, videbitur Autumni aequinoctium confecisse. Ac deinceps eodem processu HF paulatim ad Solem se convertens, redire faciet ea quae in principio unde digredi

coepimus: Aliter. Sit itidem in subiecto plano AEC dimetiens, et sectio communis circuli erecti ad ipsum planum. In quo circa A & C, hoc est sub Cancro & Capricorno designetur per vices circulus terrae per polos, qui sit DGFI, et axis terrae sit DF: Boreus polus D, Austrinus F, & GI dimetiens circuli aequinoctialis. Quando igitur F ad Solem se convertit, qui sit circa E, atque aequinoctialis circuli inclinatio borea secundum angulum, qui sub IAE, tunc motus circa axem describet parallelum aequinoctiali Austrinum secundum dimetientem KL, et distantiam LI tropicum Capricorni in Sole apparentem. Sive ut rectius dicam: Motus ille circa axem ad visum AE superficiem insumit conicam, in centro terrae habentem fastigium, basim vero circulum aequinoctiali parallelum, in opposito quoque signo C omnia pari modo eveniunt, sed conversa. Patet igitur quomodo occurrentes invicem bini motus, centri inquam, & inclinationis, cogunt axem terrae in eodem libramento manere, ac positione consimili, & apparere omnia, quasi sint solares motus. Dicebamus autem centri et declinationis annuas revolutiones propemodum esse aequales, quoniam si ad amussim id esset, oporteret aequinoctialia, solstitialiaque puncta, ac totam signiferi obliquitatem sub stellarum fixarum sphaera, haud quaquam permutari: sed cum modica sit