Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/43

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

AB circumferentia ad AC, ſubtenſa tamen AB minor eſt quam dupla ad ſubteſam AC, quae unam tantummodo particulam ipsis 2617 ſuperaddit. Si vero capiamus AB gradum unum et ſemiſſem, ac dodrantem unius gradus, habebimus AB ſubtenſam partium quidem 2618, & AC partium 1309, quæ etsi maior esse debet dimidio ipsius AB ſubtenſæ, nihil tamen uidetur differre a dimidio, sed eandem iam apparere rationem circumferentiarum rectarumque linearum. Cum ergo eousque nos perveniſſe uidemus: ubi rectæ & ambitiosæ differentia sensum prorsus evadit tanquam una linea factarum, non dubitamus ipsius dodrantis unius gradus 1309, æqua ratione ipsi gradui & reliquis partibus subtensas accommodare, ut tribus partibus adiecto quadrante constituamus unum gradum partium 1745, dimidium gradum partium 872½, atq trientis partis 582 proxime Veruntamen satis arbitror, ſi ſemiſſes duntaxat linearum duplam circumferentiam ſubtendentium, aſſignemus in canone, quo compendio, sub quadrante compræhendemus, quod in semicirculum oportebat diffundi. Ac eo præsertim quod frequentiori usu veniunt in demonstrationem & calculum semisses ipsæ, quam linearum aſſes. Expoſuimus autem canonem auctum per sextantes graduum, tres ordines habentem. In primo ſunt gradus ſiue partes circumferentiæ & ſextantes. Secundus continet numerum dimidiæ lineæ subtendentis duplam circumferentiam Tertius habet differentiam ipsorum numerorum, quæ singulis gradibus interiacet, e quibus licet proportionabiliter addere quod singulis congruit scrupulis graduum. Est ergo tabula hæc