LIBER SECUNDUS♦
CVM in præcedenti libro tres in ſumma telluris motus expoſuerimus, quibus polliciti sumus apparentia syderum omnia demonstrare, id deinceps per partes examinando ſingula & inquiredo pro posse nostro faciemus. Incipiemus autem a notissima omnium diurni nocturnique temporis revolutione, quam a Græcis νυχθŃμερον diximus appellari, quamque globo terrestri maxime ас sine medio appropriatam suscepimus, quoniam ab ipsa menses, anni et alia tempora multis nominibus exurgunt, tanquam ab unitate numerus. De dierum igitur et noctium inaequalitate, de ortu et occasu Solis, partium zodiaci et signorum, et id genus ipsam revolutionem consequentibus, pauca quaedam dicemus: eo praesertim, quod multi de his abunde satis scripserint, quae tamen nostris astipulantur et consentiunt. Nihilque refert, si quod illi per quietam terram, et mundi vertiginem demonstrant, hoc nos ex opposito suscipientes ad eandem concurramus metam: quoniam in his quae ad invicem sunt, ita contingit, ut vicissim sibiipsis consentiant. Nihil tamen eorum quae necessaria erunt praetermittemus. Nemo vero miretur si adhuc ortum et occasum Solis et stellarum, atque his similia simpliciter nominaverimus, sed noverit nos consueto sermone loqui, qui possit recipi ab omnibus, semper tamen in mente tenentes, quod
Stellarumque vices redeunt, iterumque recedunt♦
CIrculum æquinoctialem diximus maximum parallelorum globi terreni circa polos revolutionis suæ cotidianae descriptorum. Zodiacum vero per mediu
ſignorum