Nicolai Copernici
De obliquitate signiferi, & distantia
tropicorum, & quomodo capiantur. Cap. II
Signifer ergo circulus, cum inter tropicum et aequinoctialem obliquus incedat: necessarium iam exitimo, ut ipsorum tropicorum distantiam, ac perinde angulum sectionis aequinoctialis et signiferi circulorum, quantus ipse fit experiamur: Id enim sensu percipere necessarium, & artificio intrumentorum, quibus hoc potissimum habetur, ut praeparetur quadrum ligneum, vel magis ex alia solidiori materia, lapide vel metallo: ne forte aeris alteratione inconstans lignum fallere posset operantem. Sit autem una eius superficies exactissime complanata, habeatque latitudinem, quae sectionibus admittendis sufficiat, ut si esset cubitoruum trium vel quatuor. Nam in uno angulorum sumpto centro, quadrans circuli pro illius capacitate designatur atque distinguitur in partes XC aequales quae itidem subdividuntur in scrupula LX vel quae possint accipere. Deinde ad centrum gnomon affigitur Kylindroides optime tornatus, &erectus ad illam superficiem parumper emineat, quantum forsan digiti latitudine, vel minus. Hoc instrumento sic praeparato lineam meridianam explicare convenit in pavimento strato ad planiciem horizontis; & quam diligenter exaequato per Hydroscopium vel Chorobaten, ne in aliquam partem dependeat. In hocenimdefcriptocirculoecentro eius gnomon cri
gitur,8i obferuantes quadoqj ante meridiem ubi umbra: exire*
mitas ctrcucurrente circuli tetigerit,fignabimus. Similiter poft
meridiem faciemus, & circumferentiam circuli interduo figna
iam notata iacetem bifariam fecabimus. Hoc nempe modo i cen
tro per (e&ionis puncium edutfta retfra linea meridiem nobis 61
Septentrionem infallibiliterindicabit. Ad hanc ergo ran qua ba
fim erigitur planicies inftrumenti 8i ad perpendiculum figitur,
conuerfo ad meridiem centro,a quo defccndcns linea exam ina*
tim retftis angulis lineae meridianae congruat. Eurnic enim hoc
modo,ut fuperficies inftrumenti meridianum habeat circulum.
HincSolfticqSi Brumae diebus meridiana: Solis umbra funt