Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/78

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Quomodo etiam cuiuslibet syderis extra circulum, qui permedium signorum est prositi, cuius tam latitudo longitudine costiterit, declinatio & ascensio recta pateat, & cum quo gradu signiferi cælum mediat. Cap. IIII.

Hæc de signifero æquinoctiali & meridiano circulo, ac eorum mutuis sectionibus exposita sunt. Verum ad cotidianam revolutionem non solum interest scire, quæ per ipsum signiferum apparent, quibus Solaris tantummodo apparentiæ, aperiuntur causæ, sed etiam ut eorum quæ extra ipsum sunt, stellarum fixarum errantiumque, quarum tamen longitudo & latitudo datæ fuerint, declinatio ab æquinoctiali circulo, & ascensio recta similiter demonstrentur. Describatur ergo circulus, per polos æquinoctialis & signiferi ABCD, hemicyclus æquinoctialis sit AEC, super polu F, & signife ri BED, super polu G, sectio æquinoctialis in E signo. A polo aute G per stellam deducatur circumferentia GHKL, sitque stellæ locus datus in H signo, per quam a polo diurni motus descendat circuli quadras FHMN. Tunema nifestum est quod stela quæ in H existit meridianum incidit cum duobus M & N signis, & ipsa HMN circumferentia est declinatio stellæ ab æquinoctiali circulo, & BN ascensio in sphæra recta, quæ quærimus. Quoniam igitur in triangulo KEL, latus KE datur, & angulus KEL, et EKL rectus, dantur ergo per quartum sphæricorum latera KL & EL, cum reliquo angulo qui sub KLB, tota ergo HKL datur circumferentia. Et propterea in triangulo HLN duo anguli dati sunt HLN, & LHN rectus, cum latere HL: dantur ergo per idem quartu sphæricoru reliqua latera HL declinatio stelle, & LN, quæque superest NE ascesio recta, qua ab æquinoctio sphæra ad stellam permutatur. Vel alio modo. Si expræcedentibus KE circumferentia signiferi assumas tanquam ascensionem rectam ipsius LE, dabitur ipsa LE, viceveria ex Canone ascensionum rectarum, & LK ut declinatio cogruens ipsi LE,