Jump to content

Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
De horis, & partibus diei & noctis. Cap. viii.

EX his igitur manifestum est, quòd si cum declinatione Solis in canone sumptam differentiam dierum sub proposita poli elevatione adiecerimus quadranti circuli in declinatione Borea, vel subtraxerimus in Austrina, quodque exinde prodierit duplicemus, habebimus illius diei magnitudinem, & quod reliquum est, circuli noctis spacium, quorum utrumlibet divisum per XV. partes temporales, ostendet quod horarum aequalium fuerit. Duodecima vero parta sumpta habebimus horae temporalis continentiam. Quae quidem horae diei sui, cuius semper duodecimae partes sunt, assument nomenclaturam. Proinde horae solstitiales, aequinoctailes, & Brumales denominatae à priscis inveniuntur. Neque vero aliae in usu primitus erant, quàm istae, ab ortu ad occasum XII. sed noctem in quatuor vigilias sive custodias dividebant: duravitque talis horarum usus omnium tacito gentium consensu longo tempore: cuius grati clesydrae inventae sunt, quibus per subtractionem additonemque aquarum distillantium diversitate dierum horas concinnabant, ne etiamsub nubilo lateret discretio temporis. Postea vero quàm horae pariles, & diurno docturnoque tempori communes vulgo sunt receptae, utpote quae observatu faciliores existunt, temporales illae in eam devenerunt antiquationem, ut si quempiam ex vulgo quae sit prima diei, vel tertia, vel sexta, vel nona, vel undecima roges, non habet quod respondeat, vel certe id quod ad rem minime pertinet. Iam ipsum quoque horarum aequalium numerum, alii à meridie, alii ab occasu, alii à media nocte, nonulli ab ortu Solis accipiunt, prout cuique civitati fuerit constitutum.

De ascensione obliqua partium signiferi, & quemadmodum ad quemlibet gradum orientem, detur & is qui caelum mediat. Cap. ix.