sublatum iri. Si vero tot testibus convicti in ἀπιστίᾳ perseverant Censores, arcem incredulitatis aliis armis expugnabimus. Constat, in eo Norvegiae tractu, quae Finmarchia dicitur, dari homines, in philosophia occulta, cuius ne limina quidem attigerunt aliarum gentium Doctores, adeo versatos, ut tempestates ciere ac sedare, in lupos se transformare, varias et orbi nostro ignotas linguas loqui, totumque orbem terraqueum a polo boreali ad oppositi poli cardinem horulae spatio transmittere queant. Advectus huc nuper Finlandus quidam nomine Peyvis, iubente Nomophylace, stupenda adeo artis ac doctrinae specimina edidit, ut omnes, qui aderant, spectatores, pileo doctorali dignissimum iudicarent; et cum eodem tempore allata fuit acerba quaedam crisis in Iter Klimii Subterraneum, quod ad aniles fabulas rele-
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/12
Appearance