Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/13

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


relegandum iudicat Censor, iubetur praedictus Peyvis; cum de vindicanda Klimiorum existimatione ageretur, omnes ad signa vocare artes, itinerisque subterranei suscipiendi periculum facere. Dicto ille obediens Nomophylaci operam addixit, potentiam artis his fere verbis Danico idiomate expressis iactans:

Quicquid in orbe vides, paret mihi: Florida tellus,
Cum volo, spissatis arescit languida succis:
Cum volo, fundit opes; scopulique ac horrida saxa
Limosas iaculantur aquas: Mihi Pontus inertes
Submittit fluctus: Zephyrique tacentia ponunt
Ante meos sua flabra pedes: mihi flumina parent.

Inhorruerunt omnes tam fabulosa pollicitatione conterriti. At ille his dictis