Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dictis itineri se intrepidus accingit. Exuit se, ac, vestimentis depositis, in aquilam (mirabile visu) transformatus, sublimis abit. Post integri mensis absentiam die quodam Veneris paulo ante primam facem et dubiis adhuc sideribus intrat domum Nomophylacis Doctor Versipellis, mollis tunc, debilis, lassus et tanquam caballus in clivo; nam exhaustae erant vires, et sudor per bifurcum colabat. Dato ad respirandum spatio, et viribus vini adusti portione refectis, conspectum itineris exhibuit, cuncta, quae in aeria navigatione et regionibus subterraneis acciderant, exserte partiteque exponens. Docuit, post integrata aliquot praelia, in quibus superiores evaserant Klimianae factionis homines, imperium rediisse ad filium Nicolai nostri, qui diu sub tutela matris sceptra tenuit, iam vero senio ac rerum gestarum gloria