Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/19

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


NICOLAI KLIMII
ITER SVBTERRANEVM.
Caput I:
Autoris Descensus ad Inferos

Anno 1664, postquam in Academia Hafniensi utroque examine defunctus eram et Characterem, qui dicitur Laudabilis, suffragiis Tribunalium tam Philosophorum quam Theologorum emerueram, reditui in patriam me accingo, navemque Bergas Norvegiae ituram conscendo, niveis utriusque Facultatis calculis monstrabilis, at aeris inops. Commune mihi fatum cum caeteris Norvegiae Studiosis erat, qui a bonarum ar-