tium mercatura deplumes in patriam redire solent. Ferentibus ventis usi, post prosperam sextidui navigationem portum Bergensem intravimus. Ita redditus patriae, doctior quidem, sed non ditior, sumptibus eorum, qui necessitudine mihi iuncti erant, sublevatus aliquandiu precariam, licet non plane desidem atque inertem vitam egi. Nam ut Physicum, cui initiatus eram, studium experimentis illustrarem, indolemque terrae ac montium viscera explorarem, omnes provinciae angulos solicite perreptabam. Nulla tam ardua erat rupes, quam non scandere, nulla tam praeceps et immanis caverna, in quam non descendere conabar, visurus ecquod curiosum ac Physici examine dignum forte reperirem. Permulta enim in patria nostra non oculis modo, sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Gallia, Italia, Germania aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita, perlecta lustrataque haberemus. Inter ea, quae notatu maxime mihi visa sunt digna, erat spelunca magno praeceps hiatu in cacumine montis, quem indigenae vocant Flöien. Cumque os eiusdem speluncae levem ac haud ingratam per intervalla emittat auram, sed ita, ut crebris quasi singultibus fauces modo la-
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/20
Appearance