Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est

me damnatum intuebar, omneque ad honores et emolumenta obseptum iter, nisi audaci aliquo facinore nobilitarer. Obfirmato igitur animo, et praeparatis huic expeditioni necessariis, die quodam Iovis, cum serenum atque impluvium esset coelum, egredior civitate paulo post diluculum, quo, rebus peractis, salvo adhuc die redire in urbem liceret. Quippe rerum futurarum nescius praevidere non poteram, quod alter ego Phaëthon

Volverer in praeceps longoque per aëra tractu

in alium orbem detrusus, non nisi post decem annorum errores patriam et amicos revisurus essem.

Suscepta est haec expeditio Anno 1665 Coss. Berg. Iohanne Munthe et Laurentio Severini, Senatoribus Christierno Bertholdi et Laurentio Sandio. Euntem comitabantur quatuor mercenarii, qui funes et harpagones, quibus descendenti erat opus, secum ducebant. Recta tendimus ad Sandvicum, per quem commodissime in montem ascenditur. Enixi in cacumen, postquam pervenimus in locum, ubi fatalis erat caverna, fessi molesto itinere paulisper ibi consedimus, ientaculum sumpturi. Tunc