animus, quasi instantis mali praesagiens, compavescere mihi primum coepit. Igitur conversus ad comites, ecquis, rogo, aleam hanc prior subire velit? Nemine vero respondente, impetus languescens ex integro recaluit: funem aptari iubeo, itinerique ita paratus animam Deo commendo. Iam in cavernam demittendus comites docebam, quid porro faciendum: pergerent scilicet remittere funem, donec vociferantem me audirent, quo signo dato restem intenderent, ac vociferari perseverantem ex antro subito retraherent. Ipse dextra tenebam harpagonem, quo mihi opus erat, ut, si qua in descensu occurrerent obstacula, removerem, et medium inter utrumque cavernae latus corpus suspensum servarem. At vix ad altitudinem decem vel duodecim cubitorum descenderam, cum rumpitur restis. Malum hoc mihi innotuit e subsequenti mercenariorum clamore et ululatu, qui tamen mox evanuit. Nam mira celeritate in profundum rapior, et tanquam alter Pluto, nisi quod harpago mihi pro sceptro esset,
- Labor, et icta viam tellus ad tartara fecit.
Circiter horae quadrantem, quantum in ista animi perturbatione coniicere licuit, in