Jump to content

Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/232

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

familiis per hasce Actiones ad extrema redactis, stoliditatem commenti tandem perspicientes, ab incepto destiterunt. Ob istam tamen stultitiam, quae reipublicae tanti steterat, nil mali passus est novator, quin insuper ob nobilitatem facinoris omnium laudes emeruerit, adeo, ut dicere solerent Martiniani: quamvis conatus successu destitutus fuerit,

... magnis tamen excidit ausis.

[§ 33] Perscrutatus indolem huius gentis, conabar iisdem mediis aestimationem mihi aliquam apud Martinianos parere novoque commento sortem meam paulo meliorem reddere. Igitur postquam statum reipublicae huius examinaveram, vitia non pauca detexi. Videbam artificum subtiliorum omnia esse plena, opificiorum vero inopia regionem hanc laborare. Hinc legem proposui, de instituendis quibusdam opificiis, quae usui essent publico. At, cuncta huius indolis commenta nil, nisi risum et contemptum apud vanam istam gentem, quae crepundiis solis delectatur, pepererunt. Hinc ego in propriam meam stupiditatem invectus sum his verbis: Stupidus ac iners es, ac dignus, qui in facultate baiulorum